COLLYRIDIANI

COLLYRIDIANI
COLLYRIDIANI
a Graeca voce Κολλυρίδες, quae libi quoddam genus notat, dicti, qui B. Virgini, tamquam Deae, istiusmodi liba offerebant, cultu a feminis peractô, in Arabia. Epiphan. Haer. 78. 79. Baron. A. C. 373. n. 30. Nempe eôdem tempore, quô in Arabia Antidicomarianitae orti sunt, qui Mariae Virginitati usque eo contradixerunt, ut assererent, eam, post natum Dominum, liberos ex marito suscepisse; vicissim alii surrexêre, in eadem provincia, qui B. Virginem divinis honoribus afficiendam esse, statuerent. De illis inter alia Epiphanius, Haeres. 69. §. 1. Quaedam, inquit, mulieres currum quendam sive cellam quadratam ornantes, expassô super ipsum linteô in die quodam illustri anni, per aliquot dies, panem propanunt et offerunt in nomen Mariae. Omnes autem de pane participant etc. Plura apud Io. Forbesium, Instruction. Historico-Theologic. l. 4. c. 8. §. 4.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Priesthood — • Brief yet thorough examination of this sacrament Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Priesthood     Priesthood     † …   Catholic encyclopedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”